Trouvé 87 Résultats pour: Apparuit
apparuit ei angelus Domini et ait: “Dominus tecum, vir fortis!”. (Liber Iudicum 6, 12)
Cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam: “Ecce sterilis es et absque liberis, sed concipies et paries filium. (Liber Iudicum 13, 3)
Festinavit ergo et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens: “Ecce apparuit mihi vir, qui illo die venerat ad me”. (Liber Iudicum 13, 10)
et ultra non eis apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum esse Domini (Liber Iudicum 13, 21)
Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamna. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis rugiens et occurrit ei. (Liber Iudicum 14, 5)
Et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere, qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa; homines autem loci illius erant de tribu Beniamin. (Liber Iudicum 19, 16)
Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi intrarent in urbem, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum. (Liber I Samuelis 9, 14)
Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum. Dixeruntque Philisthim: “En Hebraei egrediuntur de cavernis, in quibus absconditi fuerant”. (Liber I Samuelis 14, 11)
Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel. Nullusque applicuit manum ad os suum; timebat enim populus iuramentum. (Liber I Samuelis 14, 26)
Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David. (Liber I Samuelis 17, 23)
Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem, quae erat iuxta parietem, sedit Ionathan ex adverso, et sedit Abner ex latere Saul; vacuusque apparuit locus David. (Liber I Samuelis 20, 25)
Cumque illuxisset dies secunda post neomeniam, rursum vacuus apparuit locus David; dixitque Saul ad Ionathan filium suum: “Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum?”. (Liber I Samuelis 20, 27)