Trouvé 183 Résultats pour: Angelus somnium
Et respondens angelus dixit ei: “Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare. (Evangelium secundum Lucam 1, 19)
In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, (Evangelium secundum Lucam 1, 26)
Et ait angelus ei: “Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. (Evangelium secundum Lucam 1, 30)
Et respondens angelus dixit ei: “Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. (Evangelium secundum Lucam 1, 35)
Dixit autem Maria: “Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum”. Et discessit ab illa angelus. (Evangelium secundum Lucam 1, 38)
Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. (Evangelium secundum Lucam 2, 9)
Et dixit illis angelus: “Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, (Evangelium secundum Lucam 2, 10)
Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. (Evangelium secundum Lucam 22, 43)
Turba ergo, quae stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: “Angelus ei locutus est”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 29)
Angelus autem Domini per noctem aperuit ianuas carceris et educens eos dixit: (Actus Apostolorum 5, 19)
Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sinai angelus in ignis flamma rubi. (Actus Apostolorum 7, 30)
Angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens: “Surge et vade contra meridianum ad viam, quae descendit ab Ierusalem in Gazam; haec est deserta”. (Actus Apostolorum 8, 26)