Trouvé 1056 Résultats pour: Ana
qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan, donec delerent eum. (Liber Iudicum 4, 24)
Audite, reges, percipite auribus, principes; ego sum, ego sum, quae Domino canam, psallam Domino, Deo Israel! (Liber Iudicum 5, 3)
In diebus Samgar filii Anath, in diebus Iahel quieverunt semitae; et, qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios. (Liber Iudicum 5, 6)
Ad vocem eorum, qui distribuunt aquas ad canales, ibi narrant iustitias Domini, iustitias fortitudinis eius in Israel: tunc descendit populus Domini ad portas. (Liber Iudicum 5, 11)
Venerunt reges et pugnaverunt, pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo, praedam argenti non tulere! (Liber Iudicum 5, 19)
Qui respondens ait: “Obsecro, Domine, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei”. (Liber Iudicum 6, 15)
Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum; et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei. (Liber Iudicum 6, 35)
ponam vellus lanae in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel”. (Liber Iudicum 6, 37)
Convocati autem viri Israel de Nephthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian. (Liber Iudicum 7, 23)
Dixitque ad viros Succoth: “Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt, et ego persequor Zebee et Salmana reges Madian”. (Liber Iudicum 8, 5)
Responderunt principes Succoth: “Forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, ut demus exercitui tuo panes?”. (Liber Iudicum 8, 6)
Quibus ille ait: “Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, triturabo carnes vestras cum spinis deserti et tribulis”. (Liber Iudicum 8, 7)