Trouvé 43 Résultats pour: Amicus
Omni tempore diligit, qui amicus est, et frater ad angustiam natus est. (Liber Proverbiorum 17, 17)
Qui prior in contentione loquitur, putatur iustus; venit amicus eius et arguet eum. (Liber Proverbiorum 18, 17)
Vir cum amicis concuti potest, sed est amicus, qui adhaereat magis quam frater. (Liber Proverbiorum 18, 24)
Noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso, (Liber Proverbiorum 22, 24)
Quae viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito, quoniam quid facies postea, cum dehonestaverit te amicus tuus? (Liber Proverbiorum 25, 8)
Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Ierusalem. (Canticum Canticorum 5, 16)
Est enim amicus secundum opportunitatem suam et non permanebit in die tribulationis. (Liber Ecclesiasticus 6, 8)
Et est amicus, qui convertitur ad inimicitiam et rixam convicii tui denudabit. (Liber Ecclesiasticus 6, 9)
Est autem amicus socius mensae et non permanebit in die necessitatis; (Liber Ecclesiasticus 6, 10)
Amicus fidelis protectio fortis; qui autem invenit illum, invenit thesaurum. (Liber Ecclesiasticus 6, 14)
Amicus fidelis medicamentum vitae, et, qui metuunt Dominum, invenient illum. (Liber Ecclesiasticus 6, 16)
Qui timet Deum, aeque habebit amicitiam eius, quoniam secundum illum erit amicus illius. (Liber Ecclesiasticus 6, 17)