Trouvé 228 Résultats pour: Aia

  • Tollens autem Respha filia Aia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo, et non dimisit aves caeli considere super eos per diem neque bestias campi per noctem. (Liber II Samuelis 21, 10)

  • Et nuntiata sunt David, quae fecerat Respha filia Aia concubina Saul. (Liber II Samuelis 21, 11)

  • Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. (Liber II Samuelis 23, 20)

  • Haec fecit Banaias filius Ioiadae, et ipse nominatus inter triginta fortissimos. (Liber II Samuelis 23, 22)

  • Banaia Pharathonites, Heddai de torrentibus Gaas, (Liber II Samuelis 23, 30)

  • Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rei et robur exercitus David non erat cum Adonia. (Liber I Regum 1, 8)

  • Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit. (Liber I Regum 1, 10)

  • Me autem servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit. (Liber I Regum 1, 26)

  • Dixit quoque rex David: “Vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae”. Qui cum ingressi fuissent coram rege, (Liber I Regum 1, 32)

  • Et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens: “Amen, sic loquatur Dominus Deus domini mei regis. (Liber I Regum 1, 36)

  • Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gihon. (Liber I Regum 1, 38)

  • misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis; (Liber I Regum 1, 44)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina