Trouvé 263 Résultats pour: Ahab et Hiezabel prophetam Heliam Samariam et Bethel et adoravit Baal

  • Verumtamen a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecerat Israel, non recessit; nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel et in Dan. (Liber II Regum 10, 29)

  • Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini (Liber II Regum 11, 18)

  • Tulitque omne aurum et argentum et universa vasa, quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides; et reversus est Samariam. (Liber II Regum 14, 14)

  • Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Arabae iuxta sermonem Domini, Dei Israel, quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Gethhepher. (Liber II Regum 14, 25)

  • Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum; regnavitque pro eo. (Liber II Regum 15, 14)

  • Pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis. (Liber II Regum 17, 5)

  • Anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israel in Assur posuitque eos in Hala et iuxta Habor fluvium Gozan et in civitatibus Medorum. (Liber II Regum 17, 6)

  • Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et palum et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal (Liber II Regum 17, 16)

  • Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Ava et de Emath et de Sepharvaim et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel, qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius. (Liber II Regum 17, 24)

  • Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum. (Liber II Regum 17, 28)

  • et, cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam. (Liber II Regum 17, 33)

  • Anno quarto regis Ezechiae, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assvriorum Samariam et oppugnavit eam (Liber II Regum 18, 9)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina