Trouvé 82 Résultats pour: Agri
agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium; (Liber Proverbiorum 27, 26)
et terrae lucrum in omnibus est rex, cuius agri culti sunt. (Liber Ecclesiastes 5, 8)
Sive enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus, ineffugibilem sustinebat necessitatem, una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. (Liber Sapientiae 17, 16)
Et dixit Dominus ad Isaiam: “Egredere in occursum Achaz, tu et Seariasub (id est Reliquiae revertentur) filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in viam agri fullonis; (Liber Isaiae 7, 3)
Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri fullonis. (Liber Isaiae 36, 2)
Habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt; facti sunt sicut fenum agri et gramen viride et herba tectorum, quae exaruit a facie austri. (Liber Isaiae 37, 27)
Vox dicentis: “Clama!”. Et dixi: “Quid clamabo?”. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri; (Liber Isaiae 40, 6)
Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones, quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo. (Liber Isaiae 43, 20)
Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus. (Liber Isaiae 56, 9)
Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 6, 12)
Numquid deficiet de petra agri nix Libani, aut arescent aquae erumpentes frigidae et defluentes? (Liber Ieremiae 18, 14)
Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei, insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi; (Liber Ieremiae 27, 6)