Trouvé 317 Résultats pour: Aegypti

  • Vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet populum hereditarium, sicut est in praesenti die. (Liber Deuteronomii 4, 20)

  • “Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. (Liber Deuteronomii 5, 6)

  • cave diligenter, ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis: (Liber Deuteronomii 6, 12)

  • sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum, quod iuravit patribus vestris, eduxit vos in manu forti et redemit te de domo servitutis, de manu pharaonis regis Aegypti. (Liber Deuteronomii 7, 8)

  • Auferet Dominus a te omnem languorem; et infirmitates Aegypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis. (Liber Deuteronomii 7, 15)

  • elevetur cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis, (Liber Deuteronomii 8, 14)

  • Et vos ergo, amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti. (Liber Deuteronomii 10, 19)

  • signa et opera, quae fecit in medio Aegypti pharaoni regi et universae terrae eius (Liber Deuteronomii 11, 3)

  • Terra enim, ad quam ingredieris possidendam, non est sicut terra Aegypti, de qua existis, ubi, iacto semine, in hortorum morem aquae pede ducuntur irriguae; (Liber Deuteronomii 11, 10)

  • Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te de domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 13, 6)

  • lapidibus obrutus necabitur, quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis, (Liber Deuteronomii 13, 11)

  • Memento quod et ipse servieris in terra Aegypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus; idcirco ego nunc hoc praecipio tibi. (Liber Deuteronomii 15, 15)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina