Trouvé 10534 Résultats pour: Ad
Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum; (Evangelium secundum Ioannem 11, 45)
quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos et dixerunt eis, quae fecit Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 11, 46)
Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: “Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum?”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 56)
Dicit autem Iudas Iscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus: (Evangelium secundum Ioannem 12, 4)
Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 6)
In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam, (Evangelium secundum Ioannem 12, 12)
Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: “Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit!”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 19)
Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo; (Evangelium secundum Ioannem 12, 20)
hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: “Domine, volumus Iesum videre”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 21)
Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. (Evangelium secundum Ioannem 12, 24)
et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 32)
Dixit ergo eis Iesus: “Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 35)