Trouvé 10534 Résultats pour: Ad
Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum. (Evangelium secundum Marcum 7, 32)
et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: “Effetha”, quod est: “Adaperire”. (Evangelium secundum Marcum 7, 34)
Et eo amplius admirabantur dicentes: “Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui!”. (Evangelium secundum Marcum 7, 37)
Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent. (Evangelium secundum Marcum 8, 16)
Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat. (Evangelium secundum Marcum 8, 22)
Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: “Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum”. (Evangelium secundum Marcum 8, 33)
Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis”. (Evangelium secundum Marcum 8, 38)
Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis. (Evangelium secundum Marcum 9, 14)
Et respondit ei unus de turba: “Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum; (Evangelium secundum Marcum 9, 17)
Qui respondens eis dicit: “O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me”. (Evangelium secundum Marcum 9, 19)
Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans. (Evangelium secundum Marcum 9, 20)
et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri”. (Evangelium secundum Marcum 9, 22)