Trouvé 10534 Résultats pour: Ad
Dixit autem Ieremias ad omnem populum et ad universas mulieres: “Audite verbum Domini, omnis Iuda, qui estis in terra Aegypti. (Liber Ieremiae 44, 24)
Ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum, et consumentur omnes viri Iudae, qui sunt in terra Aegypti, gladio et fame, donec penitus consumantur. (Liber Ieremiae 44, 27)
Et, qui fugerint gladium, revertentur de terra Aegypti in terram Iudae, viri pauci, et scient omnes reliquiae Iudae, quae ingressae sunt terram Aegypti, ut peregrinarentur ibi, cuius sermo compleatur, meus an illorum. (Liber Ieremiae 44, 28)
Haec dicit Dominus: Ecce ego tradam pharaonem Ophree, regem Aegypti, in manu inimicorum eius et in manu quaerentium animam illius, sicut tradidi Sedeciam regem Iudae in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quaerentis animam eius”. (Liber Ieremiae 44, 30)
Verbum, quod locutus est Ieremias propheta ad Baruch filium Neriae, cum scriberet verba haec in libro ex ore Ieremiae, anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, dicens: (Liber Ieremiae 45, 1)
Dixisti: “Vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem maerori meo; laboravi in gemitu meo et requiem non inveni”. (Liber Ieremiae 45, 3)
Haec dices ad eum: Sic dicit Dominus: Ecce, quod aedificavi, ego destruo et, quod plantavi, ego evello, universam terram hanc; (Liber Ieremiae 45, 4)
et tu quaeris tibi grandia? Noli quaerere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam quasi spolium in omnibus locis, ad quaecumque perrexeris”. (Liber Ieremiae 45, 5)
Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra gentes. (Liber Ieremiae 46, 1)
Ad Aegyptum. Adversum exercitum pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat iuxta fluvium Euphraten in Charchamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iudae. (Liber Ieremiae 46, 2)
“Praeparate scutum et clipeum et procedite ad bellum. (Liber Ieremiae 46, 3)
Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis; ad aquilonem iuxta flumen Euphraten victi sunt et ruerunt. (Liber Ieremiae 46, 6)