Mosaico decorativo

Trouvé 10534 Résultats pour: Ad

  • Quae responderunt: “Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim robustae sunt et, priusquam veniamus ad eas, pariunt”. (Liber Exodus 1, 19)

  • Ecce autem descendebat filia pharaonis, ut lavaretur in flumine, et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis; et allatam (Liber Exodus 2, 5)

  • Cui soror pueri: “Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit tibi infantulum?”. (Liber Exodus 2, 7)

  • Respondit: “Vade”. Perrexit puella et vocavit matrem infantis. (Liber Exodus 2, 8)

  • Ad quam locuta filia pharaonis: “Accipe, ait, puerum istum et nutri mihi; ego dabo tibi mercedem tuam”. Suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae pharaonis. (Liber Exodus 2, 9)

  • Quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Moysen dicens: “Quia de aqua tuli eum”. (Liber Exodus 2, 10)

  • In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis. (Liber Exodus 2, 11)

  • Cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo. (Liber Exodus 2, 12)

  • Audivitque pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Moysen. Qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian; venit ergo in terram Madian et sedit iuxta puteum. (Liber Exodus 2, 15)

  • Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam; et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui. (Liber Exodus 2, 16)

  • Supervenere pastores et eiecerunt eas: surrexitque Moyses et, defensis puellis, adaquavit oves earum. (Liber Exodus 2, 17)

  • Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: “Cur velocius venistis solito?”. (Liber Exodus 2, 18)


"O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza." São Padre Pio de Pietrelcina