Trouvé 10534 Résultats pour: Ad
vox Domini concutientis desertum, et concutiet Dominus desertum Cades. (Liber Psalmorum 29, 8)
Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. (Liber Psalmorum 30, 3)
quoniam ad momentum indignatio eius, et per vitam voluntas eius. Ad vesperum demoratur fletus, ad matutinum laetitia. (Liber Psalmorum 30, 6)
Ad te, Domine, clamabam et ad Deum meum deprecabar. (Liber Psalmorum 30, 9)
Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adiutor meus. (Liber Psalmorum 30, 11)
Inclina ad me aurem tuam, accelera, ut eruas me. Esto mihi in rupem praesidii et in domum munitam, ut salvum me facias. (Liber Psalmorum 31, 3)
Quoniam audivi vituperationem multorum: horror in circuitu; in eo dum convenirent simul adversum me, auferre animam meam consiliati sunt. (Liber Psalmorum 31, 14)
Muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum proterva in superbia et in abusione. (Liber Psalmorum 31, 19)
Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum; proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum. (Liber Psalmorum 31, 21)
Ego autem dixi in trepidatione mea: “Praecisus sum a conspectu oculorum tuorum”. Verumtamen exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te. (Liber Psalmorum 31, 23)
Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: “Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino”. Et tu remisisti impietatem peccati mei. (Liber Psalmorum 32, 5)
Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Et in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt. (Liber Psalmorum 32, 6)