Trouvé 10534 Résultats pour: Ad
Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: “Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob. (Liber Iob 42, 7)
Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis; Iob autem servus meus orabit pro vobis. Faciem eius suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia; neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob”. (Liber Iob 42, 8)
Abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites et fecerunt, sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob. (Liber Iob 42, 9)
Dominus vertit sortem Iob, cum oraret ille pro amicis suis; et addidit Dominus omnia, quaecumque fuerant Iob, duplicia. (Liber Iob 42, 10)
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti, qui noverant eum prius; et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum; et dederunt ei unusquisque argenteum unum et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)
Vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem; et mortuus est senex et plenus dierum. (Liber Iob 42, 16)
Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius: (Liber Psalmorum 2, 2)
Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos: (Liber Psalmorum 2, 5)
Praedicabo decretum eius. Dominus dixit ad me: “Filius meus es tu; ego hodie genui te. (Liber Psalmorum 2, 7)
Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me, (Liber Psalmorum 3, 2)
Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. (Liber Psalmorum 3, 5)
quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi, dentes peccatorum contrivisti. (Liber Psalmorum 3, 8)