Mosaico decorativo

Trouvé 10534 Résultats pour: Ad

  • Respondit Laban: “Non est in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias. (Liber Genesis 29, 26)

  • Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis”. (Liber Genesis 29, 27)

  • Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem, (Liber Genesis 29, 28)

  • cui servam Bilham tradidit. (Liber Genesis 29, 29)

  • Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 30)

  • At illa: “Ecce, inquit, famula mea Bilha; ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa et ego filios”. (Liber Genesis 30, 3)

  • ingresso ad se Iacob, concepit et peperit filium. (Liber Genesis 30, 5)

  • Sentiens Lia quod parere desisset, sumpsit Zelpham ancillam suam et tradidit eam Iacob in uxorem. (Liber Genesis 30, 9)

  • Dixitque Lia: “Feliciter!”; et idcirco vocavit nomen eius Gad. (Liber Genesis 30, 11)

  • Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et: “Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei”. Dormivitque cum ea nocte illa. (Liber Genesis 30, 16)

  • et vocavit nomen illius Ioseph dicens: “Addat mihi Dominus filium alterum!”. (Liber Genesis 30, 24)

  • Nato autem Ioseph, dixit Iacob ad Laban: “Dimitte me, ut revertar in patriam et ad terram meam. (Liber Genesis 30, 25)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina