Trouvé 10534 Résultats pour: Ad
Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens: “Descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem”. Omnis Ephraim praeoccupavit aquas usque Bethbera atque Iordanem. (Liber Iudicum 7, 24)
Apprehensosque duos principes Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in Petra Oreb, Zeb vero in Torculari Zeb; et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis. (Liber Iudicum 7, 25)
Dixeruntque ad eum viri Ephraim: “Quid est hoc quod nobis facere voluisti, ut non nos vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian?”, iurgantes fortiter et prope vim inferentes. (Liber Iudicum 8, 1)
In manus vestras Deus tradidit principes Madian Oreb et Zeb. Quid tale facere potui, quale vos fecistis?”. Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum. (Liber Iudicum 8, 3)
Cumque venisset Gedeon ad Iordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant et prae lassitudine fugientes persequi vix poterant. (Liber Iudicum 8, 4)
Dixitque ad viros Succoth: “Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt, et ego persequor Zebee et Salmana reges Madian”. (Liber Iudicum 8, 5)
Quibus ille ait: “Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, triturabo carnes vestras cum spinis deserti et tribulis”. (Liber Iudicum 8, 7)
Et inde conscendens venit in Phanuel locutusque est ad viros eius loci similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Succoth. (Liber Iudicum 8, 8)
Zebee autem et Salmana requiescebant in Carcar cum omni exercitu suo, quasi quindecim milia viri, qui remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, caesis centum viginti milibus bellatorum educentium gladium. (Liber Iudicum 8, 10)
Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobe et Iegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant et nihil adversi suspicabantur. (Liber Iudicum 8, 11)
Fugeruntque Zebee et Salmana. Persequens Gedeon comprehendit duos reges Madian Zebee et Salmana, turbato omni exercitu eorum. (Liber Iudicum 8, 12)
Venitque ad viros Succoth et dixit eis: “En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi dicentes: “Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, ut demus viris tuis, qui lassi sunt, panes?””. (Liber Iudicum 8, 15)