Trouvé 10534 Résultats pour: Ad
“Tolle virgam et congrega populum, tu et Aaron frater tuus; et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, potabis congregationem et iumenta eius”. (Liber Numeri 20, 8)
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis”. (Liber Numeri 20, 12)
Misit nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: “Haec mandat frater tuus Israel: Nosti omnem laborem, qui apprehendit nos, (Liber Numeri 20, 14)
et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos miseritque angelum, qui eduxerit nos de Aegypto. Ecce nos in urbe Cades, quae est in extremis finibus tuis, positi (Liber Numeri 20, 16)
obsecramus, ut nobis transire liceat per terram tuam: non ibimus per agros nec per vineas, non bibemus aquas de puteis tuis; sed gradiemur via regia, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos”. (Liber Numeri 20, 17)
Dixeruntque filii Israel: “Per tritam gradiemur viam et, si biberimus aquas tuas ego et pecora mea, dabo, quod iustum est: nulla erit in pretio difficultas; tantum velociter transeamus”. (Liber Numeri 20, 19)
Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, (Liber Numeri 20, 22)
ubi locutus est Dominus ad Moysen et Aaron in monte Hor, qui est in finibus terrae Edom: (Liber Numeri 20, 23)
“Congregabitur, inquit, Aaron ad populum suum. Non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod rebelles fuistis ori meo ad aquas Meriba. (Liber Numeri 20, 24)
Quod cum audisset Chana naeus rex Arad, qui habita bat in Nageb, venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et duxit ex eo captivos. (Liber Numeri 21, 1)
At Israel voto se Domino obligans ait: “Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius”. (Liber Numeri 21, 2)
Exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit, subversis urbibus eius, et vocavit nomen loci illius Horma. (Liber Numeri 21, 3)