Trouvé 504 Résultats pour: Ad Populum Dei
Et viri Israel comprimebant se in die illa. Adiuravit autem Saul populum dicens: “Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis!”. Et non manducavit universus populus panem. (Liber I Samuelis 14, 24)
Porro Ionathan non audierat, cum adiuraret pater eius populum; extenditque summitatem virgae, quam habebat in manu, et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi eius. (Liber I Samuelis 14, 27)
Respondensque unus de populo ait: “Iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens: “Maledictus, qui comederit panem hodie!”. Defecit autem populus”. (Liber I Samuelis 14, 28)
Et dixit Samuel ad Saul: “Me misit Dominus, ut unge rem te in regem super populum eius Israel. Nunc ergo audi vocem Domini. (Liber I Samuelis 15, 1)
Convocavit itaque Saul populum et recensuit eos in Telem: ducenta milia peditum et decem milia virorum Iudae. (Liber I Samuelis 15, 4)
Dixitque Saul ad Samuelem: “Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum; (Liber I Samuelis 15, 24)
Et convocavit Saul omnem populum, ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius. (Liber I Samuelis 23, 8)
Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in carragine et hastam fixam in terra ad caput eius, Abner autem et populum dormientes in circuitu eius. (Liber I Samuelis 26, 7)
clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens: “Nonne respondebis, Abner?”. Et respondens Abner ait: “Quis es tu? Clamasti ad regem!”. (Liber I Samuelis 26, 14)
Venit autem David ad ducentos viros, qui lassi substiterant nec sequi potuerant David, et residere eos iusserat in torrente Besor. Qui egressi sunt obviam David et populo, qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice. (Liber I Samuelis 30, 21)
et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israel, quod corruissent gladio. (Liber II Samuelis 1, 12)
Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum; et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele; (Liber II Samuelis 2, 30)