Trouvé 184 Résultats pour: Absque
Urbs diruta et absque muro vir, qui non potest cohibere spiritum suum. (Liber Proverbiorum 25, 28)
Vir, qui correptiones dura cervice contemnit, subito conteretur absque sanatione. (Liber Proverbiorum 29, 1)
Melius est absque liberis esse cum virtute; immortalitas est enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines. (Liber Sapientiae 4, 1)
Nam eritis velut quercus, defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua; (Liber Isaiae 1, 30)
In auribus meis iuravit Dominus exercituum: “Certe domus multae desertae erunt, grandes et pulchrae absque habitatore”. (Liber Isaiae 5, 9)
Propterea dilatavit infernus fauces suas et aperuit os suum absque ullo termino; et descendunt fortes Ierusalem, et populus eius, et sublimes et tripudiantes in ea. (Liber Isaiae 5, 14)
Et dixi: “Usquequo, Domine?”. Et dixit: “Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquatur deserta”. (Liber Isaiae 6, 11)
Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordemur nominis tui. (Liber Isaiae 26, 13)
et comminuetur, sicut conteritur lagoena figuli, contritione absque misericordia, et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua capiatur igniculus de incendio, aut hauriatur aqua de fovea”. (Liber Isaiae 30, 14)
Populum impudentem non videbis, populum profundi sermonis, ininterpretabilis, linguae barbarae absque intellegentia. (Liber Isaiae 33, 19)
Ego, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. (Liber Isaiae 43, 11)
Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus. (Liber Isaiae 44, 6)