1. In lectulo meo per noctes quaesivi, quem diligit anima mea; quaesivi illum et non inveni.

2. “Surgam et circuibo civitatem; per vicos et plateas quaeram, quem diligit anima mea”. Quaesivi illum et non inveni.

3. Invenerunt me vigiles, qui circumeunt civitatem: “Num, quem diligit anima mea, vidistis?”.

4. Paululum cum pertransissem eos, inveni, quem diligit anima mea; tenui eum nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae.

5. Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervasque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

6. Quid hoc, quod ascendit per desertum sicut virgula fumi, aromatizans tus et myrrham et universum pulverem pigmentarii?

7. En lectulum Salomonis. Sexaginta fortes ambiunt illum ex fortissimis Israel,

8. omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi, uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.

9. Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani;

10. columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, sedile purpureum: medium eius stratum ebeneum. Filiae Ierusalem,

11. egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis eius.





“Menosprezai vossas tentações e não vos demoreis nelas. Imaginai estar na presença de Jesus. O crucificado se lança em vossos braços e mora no vosso coração. Beijai-Lhe a chaga do lado, dizendo: ‘Aqui está minha esperança; a fonte viva da minha felicidade. Seguro-vos, ó Jesus, e não me aparto de vós, até que me tenhais posto a salvo’”. São Padre Pio de Pietrelcina