Löydetty 71 Tulokset: uva
Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum. (Liber Psalmorum 43, 26)
Deus in medio ejus, non commovebitur ; adjuvabit eam Deus mane diluculo. (Liber Psalmorum 45, 6)
Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ. (Liber Psalmorum 53, 6)
Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina. (Liber Psalmorum 69, 2)
Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris. (Liber Psalmorum 69, 6)
Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum. (Liber Psalmorum 78, 9)
Si dicebam: Motus est pes meus: misericordia tua, Domine, adjuvabat me. (Liber Psalmorum 93, 18)
Et humiliatum est in laboribus cor eorum ; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret. (Liber Psalmorum 106, 12)
Adjuva me, Domine Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam. (Liber Psalmorum 108, 26)
Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me. (Liber Psalmorum 118, 86)
Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper. (Liber Psalmorum 118, 117)
Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me. (Liber Psalmorum 118, 175)