Löydetty 410 Tulokset: una

  • Sed et filii Benjamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo, et cæderent per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in Bethel et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros: (Liber Iudicum 20, 31)

  • Quare, Domine Deus Israël, factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis? (Liber Iudicum 21, 3)

  • Ductique pœnitentia filii Israël super fratre suo Benjamin, cœperunt dicere: Ablata est tribus una de Israël: (Liber Iudicum 21, 6)

  • et magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israël. (Liber Iudicum 21, 17)

  • Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis, (Liber Ruth 1, 4)

  • Annæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus. (Liber I Samuelis 1, 5)

  • Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial: quia ex multitudine doloris et mœroris mei locuta sum usque in præsens. (Liber I Samuelis 1, 16)

  • Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. (Liber I Samuelis 2, 36)

  • Juxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos: quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram: et dabitis Deo Israël gloriam, si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra. (Liber I Samuelis 6, 5)

  • Et convenerunt in Masphath: hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini: et jejunaverunt in die illa atque dixerunt ibi: Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Israël in Masphath. (Liber I Samuelis 7, 6)

  • Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem quam veniret Saul, dicens: (Liber I Samuelis 9, 15)

  • Et ait ad universum Israël: Separamini vos in partem unam, et ego cum Jonatha filio meo ero in parte altera. Responditque populus ad Saul: Quod bonum videtur in oculis tuis, fac. (Liber I Samuelis 14, 40)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina