Löydetty 223 Tulokset: tempus purificationis
Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum. (Liber Sapientiae 2, 4)
Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur. (Liber Sapientiae 2, 5)
Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia: (Liber Sapientiae 12, 20)
Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum æstimaverunt. (Liber Sapientiae 14, 20)
Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. (Liber Ecclesiasticus 1, 29)
Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. (Liber Ecclesiasticus 1, 30)
Fili, conserva tempus, et devita a malo. (Liber Ecclesiasticus 4, 23)
Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis. (Liber Ecclesiasticus 6, 8)
In manu Dei potestas terræ: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. (Liber Ecclesiasticus 10, 4)
et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur. (Liber Ecclesiasticus 11, 20)
In oculis suis lacrimatur inimicus, et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine. (Liber Ecclesiasticus 12, 16)
Numerum dierum et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram. (Liber Ecclesiasticus 17, 3)