Löydetty 165 Tulokset: servus
Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 28)
et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 27)
Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore? (Evangelium secundum Matthaeum 24, 45)
Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 46)
Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 48)
et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. (Evangelium secundum Marcum 10, 44)
Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus. (Evangelium secundum Lucam 7, 2)
Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem. (Evangelium secundum Lucam 12, 43)
Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari: (Evangelium secundum Lucam 12, 45)
Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis: (Evangelium secundum Lucam 12, 47)
Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc. (Evangelium secundum Lucam 14, 21)
Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. (Evangelium secundum Lucam 14, 22)