Löydetty 206 Tulokset: sancta civitas

  • Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli. (Actus Apostolorum 19, 29)

  • Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausæ sunt januæ. (Actus Apostolorum 21, 30)

  • et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus, cui juxta erat civitas Thalassa. (Actus Apostolorum 27, 8)

  • Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. (Epistula ad Romanos 7, 12)

  • Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. (Epistula ad Romanos 11, 16)

  • Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. (Epistula I ad Corinthios 7, 34)

  • ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. (Epistula ad Ephesios 5, 27)

  • De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. (Epistula ad Philippenses 4, 8)

  • qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia. (Epistula II ad Timotheum 1, 9)

  • Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. (Epistula ad Hebraeos 9, 2)

  • Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: (Epistula ad Hebraeos 9, 3)

  • neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. (Epistula ad Hebraeos 9, 12)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina