Löydetty 102 Tulokset: sagitta bellum

  • Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa. (Liber II Paralipomenon 15, 19)

  • Dixitque rex Israël ad Josaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum. (Liber II Paralipomenon 18, 29)

  • ambulavitque in consiliis eorum. Et perrexit cum Joram filio Achab rege Israël in bellum contra Hazaël regem Syriæ in Ramoth Galaad: vulneraveruntque Syri Joram. (Liber II Paralipomenon 22, 5)

  • Noluit Josias reverti, sed præparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei: verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo. (Liber II Paralipomenon 35, 22)

  • Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum : et lanceæ, et scuta, et arcus, et loricæ, et principes post eos in omni domo Juda. (Liber Nehemiae 4, 16)

  • De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum. (Liber Iudith 3, 8)

  • Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis, et vicit. (Liber Iudith 5, 16)

  • Sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem, dicentes: Filii Israël non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, et muniunt illos colles in præcipitio constituti. (Liber Iudith 7, 8)

  • Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. (Liber Iob 20, 23)

  • In judicando enim me mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato. (Liber Iob 34, 6)

  • Ubi audierit buccinam, dicit: Vah ! procul odoratur bellum: exhortationem ducum, et ululatum exercitus. (Liber Iob 39, 25)

  • Et præcinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me. (Liber Psalmorum 17, 40)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina