Löydetty 134 Tulokset: rest on Septimo die servare sabbati

  • Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. (Liber Genesis 2, 2)

  • Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret. (Liber Genesis 2, 3)

  • Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ. (Liber Genesis 8, 4)

  • Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra. (Liber Genesis 8, 14)

  • Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen. (Liber Genesis 19, 32)

  • Septem diebus vesceris azymis : et in die septimo erit solemnitas Domini. (Liber Exodus 13, 6)

  • Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras : quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite : quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. (Liber Exodus 16, 23)

  • Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur. (Liber Exodus 16, 26)

  • videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo. (Liber Exodus 16, 29)

  • Et sabbatizavit populus die septimo. (Liber Exodus 16, 30)

  • Memento ut diem sabbati sanctifices. (Liber Exodus 20, 8)

  • Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas. (Liber Exodus 20, 10)


“Há alegrias tão sublimes e dores tão profundas que não se consegue exprimir com palavras. O silêncio é o último recurso da alma, quando ela está inefavelmente feliz ou extremamente oprimida!” São Padre Pio de Pietrelcina