Löydetty 11 Tulokset: profugus

  • Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram. (Liber Genesis 4, 12)

  • Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me. (Liber Genesis 4, 14)

  • Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. (Liber Genesis 4, 16)

  • in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur. (Liber Numeri 35, 12)

  • Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. (Liber Numeri 35, 28)

  • sternens diligenter viam: et in tres æqualiter partes totam terræ tuæ provinciam divides: ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere. (Liber Deuteronomii 19, 3)

  • At vero Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Ægypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de Ægypto. (Liber I Regum 12, 2)

  • et reversus fuerat ut curaretur in Jezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri præliantem contra Hazaël regem Syriæ. Dixitque Jehu: Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat, et nuntiet in Jezrahel. (Liber II Regum 9, 15)

  • Et Jason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem. (Liber II Maccabaeorum 4, 26)

  • Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem accepit, et profugus iterum abiit in Ammanitem. (Liber II Maccabaeorum 5, 7)

  • Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur ; et erit terrore profugus. (Liber Isaiae 10, 18)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina