Löydetty 10 Tulokset: ollam
Ingressus est itaque Gedeon, et coxit hædum, et de farinæ modio azymos panes: carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei. (Liber Iudicum 6, 19)
et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum: et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi: sic faciebant universo Israëli venientium in Silo. (Liber I Samuelis 2, 14)
Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum. (Liber II Regum 4, 38)
Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes: invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti: nesciebat enim quid esset. (Liber II Regum 4, 39)
At ille: Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait: Infunde turbæ, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. (Liber II Regum 4, 41)
Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. (Liber Iob 41, 22)
Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur. (Liber Ecclesiasticus 13, 3)
Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis. (Liber Ieremiae 1, 13)
Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam. (Prophetia Ezechielis 24, 3)
A facie ejus cruciabuntur populi ; omnes vultus redigentur in ollam. (Prophetia Ioel 2, 6)