Löydetty 25 Tulokset: naves

  • et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt: et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi. (Liber I Maccabaeorum 15, 14)

  • et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est, (Liber Isaiae 2, 16)

  • Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. (Liber Isaiae 23, 1)

  • Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra. (Liber Isaiae 23, 14)

  • Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe ; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te. (Liber Isaiae 60, 9)

  • Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulæ in mari, eo quod nullus egrediatur ex te. (Prophetia Ezechielis 26, 18)

  • Senes Giblii et prudentes ejus habuerunt nautas ad ministerium variæ supellectilis tuæ: omnes naves maris, et nautæ earum, fuerunt in populo negotiationis tuæ. (Prophetia Ezechielis 27, 9)

  • Naves maris, principes tui in negotiatione tua: et repleta es, et glorificata nimis in corde maris. (Prophetia Ezechielis 27, 25)

  • Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo. (Evangelium secundum Marcum 4, 36)

  • Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia. (Evangelium secundum Lucam 5, 2)

  • aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino. (Evangelium secundum Ioannem 6, 23)

  • Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit. (Epistula Iacobi 3, 4)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina