Löydetty 342 Tulokset: naturalis hominis
sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus. (Liber II Maccabaeorum 7, 23)
Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. (Liber Proverbiorum 5, 21)
Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium. (Liber Proverbiorum 12, 27)
Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam. (Liber Proverbiorum 16, 1)
Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus. (Liber Proverbiorum 16, 2)
Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. (Liber Proverbiorum 16, 7)
Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus. (Liber Proverbiorum 16, 9)
Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur. (Liber Proverbiorum 18, 12)
Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit. (Liber Proverbiorum 18, 16)
Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. (Liber Proverbiorum 19, 3)
Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit ; (Liber Proverbiorum 19, 7)
Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris. (Liber Proverbiorum 20, 27)