Löydetty 109 Tulokset: morte
et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus ; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam ; qui autem peccator est capietur ab illa. (Liber Ecclesiastes 7, 27)
Morte turpissima condemnemus eum ; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. (Liber Sapientiae 2, 20)
Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit ; (Liber Sapientiae 4, 7)
gladius acutus insimulatum imperium tuum portans: et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra. (Liber Sapientiae 18, 16)
Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur. (Liber Ecclesiasticus 14, 12)
In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est. (Liber Ecclesiasticus 48, 15)
Exaltasti super terram habitationem meam, et pro morte defluente deprecatus sum. (Liber Ecclesiasticus 51, 13)
Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. (Liber Isaiae 28, 15)
Et delebitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. (Liber Isaiae 28, 18)
Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus. (Liber Isaiae 53, 9)
Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii: fiant uxores eorum absque liberis, et viduæ: et viri earum interficiantur morte: juvenes eorum confodiantur gladio in prælio: (Liber Ieremiae 18, 21)
Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, dicens: Morte moriatur. (Liber Ieremiae 26, 8)