Löydetty 77 Tulokset: mors primogeniti
Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: (Epistula ad Romanos 8, 6)
Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, (Epistula ad Romanos 8, 38)
Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt: (Epistula I ad Corinthios 3, 22)
quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. (Epistula I ad Corinthios 15, 21)
Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat: (Epistula I ad Corinthios 15, 26)
Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. (Epistula I ad Corinthios 15, 54)
Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? (Epistula I ad Corinthios 15, 55)
Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. (Epistula II ad Corinthios 4, 12)
Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. (Epistula ad Hebraeos 9, 16)
Et ecce equus pallidus: et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terræ, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terræ. (Apocalypsis Ioannis 6, 8)
Et in diebus illis quærent homines mortem, et non invenient eam: et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis. (Apocalypsis Ioannis 9, 6)
Ideo in una die venient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur: quia fortis est Deus, qui judicabit illam. (Apocalypsis Ioannis 18, 8)