Löydetty 150 Tulokset: misericordia

  • Et præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est. (Liber Isaiae 16, 5)

  • In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te ; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus. (Liber Isaiae 54, 8)

  • Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent ; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. (Liber Isaiae 54, 10)

  • In fletu venient, et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israëli pater, et Ephraim primogenitus meus est. (Liber Ieremiae 31, 9)

  • vox gaudii et vox lætitiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in æternum misericordia ejus: et portantium vota in domum Domini: reducam enim conversionem terræ sicut a principio, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 33, 11)

  • Ego enim speravi in æternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro. (Liber Baruch 4, 22)

  • Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso. (Liber Baruch 5, 9)

  • Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia ejus. (Prophetia Danielis 3, 89)

  • Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus. (Prophetia Danielis 3, 90)

  • Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio, quia recessimus a te, (Prophetia Danielis 9, 9)

  • Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum. (Prophetia Osee 1, 6)

  • Et ablactavit eam quæ erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium. (Prophetia Osee 1, 8)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina