Löydetty 1481 Tulokset: mea
et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. (Actus Apostolorum 13, 22)
Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos. (Actus Apostolorum 16, 15)
Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei. (Actus Apostolorum 20, 24)
Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei. (Actus Apostolorum 20, 25)
Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. (Actus Apostolorum 20, 29)
Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota, (Actus Apostolorum 24, 17)
Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi: (Actus Apostolorum 26, 4)
dicens: Ne timeas, Paule: Cæsari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum. (Actus Apostolorum 27, 24)
Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. (Actus Apostolorum 28, 19)
id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam. (Epistula ad Romanos 1, 12)
Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio. (Epistula ad Romanos 7, 18)
Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto: (Epistula ad Romanos 9, 1)