Löydetty 315 Tulokset: leo rugiet civitatem
Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus. (Actus Apostolorum 21, 5)
Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet: (Epistula II ad Corinthios 11, 32)
Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus. (Epistula ad Hebraeos 11, 10)
nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. (Epistula ad Hebraeos 11, 16)
Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, (Epistula ad Hebraeos 12, 22)
Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. (Epistula ad Hebraeos 13, 14)
Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus: (Epistula Iacobi 4, 13)
atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus: (Apocalypsis Ioannis 11, 2)
et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta. (Apocalypsis Ioannis 14, 20)
Et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam. (Apocalypsis Ioannis 20, 8)
Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. (Apocalypsis Ioannis 21, 2)
Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cælo a Deo, (Apocalypsis Ioannis 21, 10)