Löydetty 86 Tulokset: inimici
Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste ; quæ non rapui, tunc exsolvebam. (Liber Psalmorum 68, 5)
Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum, (Liber Psalmorum 70, 10)
Coram illo procident Æthiopes, et inimici ejus terram lingent. (Liber Psalmorum 71, 9)
Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici. (Liber Psalmorum 77, 61)
Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos. (Liber Psalmorum 79, 7)
Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula. (Liber Psalmorum 80, 16)
quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. (Liber Psalmorum 82, 3)
quod exprobraverunt inimici tui, Domine ; quod exprobraverunt commutationem christi tui. (Liber Psalmorum 88, 52)
Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. (Liber Psalmorum 91, 10)
Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant: (Liber Psalmorum 101, 9)
Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici. (Liber Psalmorum 105, 10)
Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum ; (Liber Psalmorum 105, 42)