Löydetty 1316 Tulokset: in domum suam
Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur: et qui dimissam a viro ducit, mœchatur. (Evangelium secundum Lucam 16, 18)
Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei: (Evangelium secundum Lucam 16, 27)
Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. (Evangelium secundum Lucam 17, 33)
Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. (Evangelium secundum Lucam 18, 14)
Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, (Evangelium secundum Lucam 18, 29)
Et dixit ad eos: Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans: sequimini eum in domum, in quam intrat, (Evangelium secundum Lucam 22, 10)
At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. (Evangelium secundum Lucam 22, 36)
Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe. (Evangelium secundum Lucam 22, 54)
Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? (Evangelium secundum Lucam 24, 26)
Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. (Evangelium secundum Ioannem 2, 11)
Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. (Evangelium secundum Ioannem 2, 16)
Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus: (Evangelium secundum Ioannem 4, 28)