Löydetty 306 Tulokset: gentes victus by Joshua XII

  • Stetit, et mensus est terram ; aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes sæculi: incurvati sunt colles mundi ab itineribus æternitatis ejus. (Prophetia Habacuc 3, 6)

  • In fremitu conculcabis terram ; in furore obstupefacies gentes. (Prophetia Habacuc 3, 12)

  • Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum ; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat ; desolatæ sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore. (Prophetia Sophoniae 3, 6)

  • Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meæ in futurum: quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei: in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. (Prophetia Sophoniae 3, 8)

  • Et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus: et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Aggaei 2, 8)

  • et ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum. (Prophetia Zachariae 1, 15)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei: (Prophetia Zachariae 2, 8)

  • Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. (Prophetia Zachariae 2, 11)

  • Et venient populi multi, et gentes robustæ, ad quærendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandam faciem Domini. (Prophetia Zachariae 8, 22)

  • Et erit in die illa: quæram conterere omnes gentes quæ veniunt contra Jerusalem. (Prophetia Zachariae 12, 9)

  • Et congregabo omnes gentes ad Jerusalem in prælium: et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur: et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe. (Prophetia Zachariae 14, 2)

  • Et egredietur Dominus, et præliabitur contra gentes illas, sicut præliatus est in die certaminis. (Prophetia Zachariae 14, 3)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina