Löydetty 177 Tulokset: ex peccato
Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te omni homini pro peccato. (Liber Ecclesiasticus 4, 31)
De propitiato peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. (Liber Ecclesiasticus 5, 5)
Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes in correptione sumus. (Liber Ecclesiasticus 8, 6)
Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius. (Liber Ecclesiasticus 22, 15)
Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. (Liber Ecclesiasticus 23, 11)
Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. (Liber Isaiae 53, 10)
Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi. (Liber Ieremiae 2, 35)
Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur ; nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium. (Liber Ieremiae 8, 6)
si forte, audiente domo Juda universa mala quæ ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum. (Liber Ieremiae 36, 3)
Vau. Et major effecta est iniquitas filiæ populi mei peccato Sodomorum, quæ subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus. (Lamentationes 4, 6)
Et dixerunt: Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocautomata et thus: et facite manna, et offerte pro peccato, ad aram Domini Dei nostri: (Liber Baruch 1, 10)
Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit: sanguinem vero ejus de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 3, 20)