Löydetty 48 Tulokset: Vultus
Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. (Liber Psalmorum 20, 10)
Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. (Liber Psalmorum 33, 17)
Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, (Liber Psalmorum 41, 6)
Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus. (Liber Psalmorum 41, 12)
Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus. (Liber Psalmorum 42, 5)
Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. (Liber Psalmorum 43, 4)
divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum ; et ipsi sunt jacula. (Liber Psalmorum 54, 22)
Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt. (Liber Psalmorum 79, 17)
Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, (Liber Psalmorum 88, 16)
Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui. (Liber Psalmorum 89, 8)
In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus. (Liber Proverbiorum 16, 15)
Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. (Liber Proverbiorum 27, 19)