Löydetty 15 Tulokset: Vox Dei robore

  • Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. (Liber I Samuelis 2, 4)

  • Et erat vir de Benjamin nomine Cis, filius Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia, filii viri Jemini, fortis robore. (Liber I Samuelis 9, 1)

  • Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum: et Dominus est cum eo. (Liber I Samuelis 16, 18)

  • Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin. (Liber I Paralipomenon 8, 40)

  • Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei. (Liber I Paralipomenon 9, 13)

  • Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti, fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis. (Liber I Paralipomenon 12, 30)

  • quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adjuvare, et in fugam convertere. (Liber II Paralipomenon 25, 8)

  • Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum Beelteem, et Samsai scriba, et consiliariis eorum: et abierunt festini in Jerusalem ad Judæos, et prohibuerunt eos in brachio et robore. (Liber Esdrae 4, 23)

  • Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. (Liber Iob 3, 17)

  • Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit? (Liber Iob 9, 4)

  • in multitudine sapientiæ tuæ, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo: (Prophetia Ezechielis 28, 5)

  • Fili hominis, brachium Pharaonis regis Ægypti confregi, et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium. (Prophetia Ezechielis 30, 21)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina