Löydetty 35 Tulokset: Voluntas
Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 40)
Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat. (Actus Apostolorum 21, 14)
Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. (Epistula ad Romanos 10, 1)
Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. (Epistula ad Romanos 12, 2)
De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit. (Epistula I ad Corinthios 16, 12)
Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. (Epistula II ad Corinthios 8, 12)
Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. (Epistula ad Ephesios 5, 17)
Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione, (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 3)
In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 18)
quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: (Epistula I Petri 2, 15)
Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes. (Epistula I Petri 3, 17)