Löydetty 1219 Tulokset: Vobis

  • Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 17)

  • Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 19)

  • aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula ad Hebraeos 13, 21)

  • Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 22)

  • Gratia cum omnibus vobis. Amen. (Epistula ad Hebraeos 13, 25)

  • dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit? (Epistula Iacobi 2, 16)

  • Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris? (Epistula Iacobi 4, 1)

  • An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis? (Epistula Iacobi 4, 5)

  • Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. (Epistula Iacobi 4, 7)

  • Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo. (Epistula Iacobi 4, 8)

  • Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. (Epistula Iacobi 5, 1)

  • Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. (Epistula Iacobi 5, 3)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina