Löydetty 1219 Tulokset: Vobis
Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. (Evangelium secundum Ioannem 15, 20)
Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 15, 21)
Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ; (Evangelium secundum Ioannem 15, 26)
Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini. (Evangelium secundum Ioannem 16, 1)
Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. (Evangelium secundum Ioannem 16, 3)
Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 4)
Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me ; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? (Evangelium secundum Ioannem 16, 5)
sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 6)
Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos. (Evangelium secundum Ioannem 16, 7)
Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. (Evangelium secundum Ioannem 16, 12)
Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 13)
Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 14)