Löydetty 1219 Tulokset: Vobis
Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 26)
Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 27)
Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 32)
Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 36)
Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam æternam. (Evangelium secundum Ioannem 6, 47)
Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 54)
Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 64)
Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 65)
Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. (Evangelium secundum Ioannem 6, 66)
Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est? (Evangelium secundum Ioannem 6, 71)
Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? (Evangelium secundum Ioannem 7, 19)
propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. (Evangelium secundum Ioannem 7, 22)