Löydetty 76 Tulokset: Videre
Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum. (Liber Ecclesiastes 4, 13)
Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus. (Liber Ecclesiastes 6, 9)
Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem. (Liber Ecclesiastes 11, 7)
Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aërem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre. (Liber Sapientiae 17, 9)
Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis. (Liber Ecclesiasticus 3, 23)
et est qui se nimium submittit a multa humilitate: et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est: (Liber Ecclesiasticus 19, 24)
Bona est via tua: et stet e contrario videre quid tibi eveniat. (Liber Ecclesiasticus 37, 11)
qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt ; loquimini nobis placentia: videte nobis errores. (Liber Isaiae 30, 10)
Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt: sunt autem sicut trabes in domo. (Liber Baruch 6, 18)
Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: (Prophetia Danielis 13, 12)
Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre prædam et injustitiam contra me? Et factum est judicium, et contradictio potentior. (Prophetia Habacuc 1, 3)
Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? (Evangelium secundum Matthaeum 11, 7)