Löydetty 305 Tulokset: Viam

  • Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam? (Evangelium secundum Marcum 10, 17)

  • Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans. (Evangelium secundum Marcum 10, 46)

  • Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus? (Evangelium secundum Marcum 12, 14)

  • illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Evangelium secundum Lucam 1, 79)

  • sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus: (Evangelium secundum Lucam 3, 4)

  • hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. (Evangelium secundum Lucam 7, 27)

  • Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud. (Evangelium secundum Lucam 8, 5)

  • Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. (Evangelium secundum Lucam 8, 12)

  • Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. (Evangelium secundum Lucam 10, 4)

  • Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. (Evangelium secundum Lucam 18, 35)

  • Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces. (Evangelium secundum Lucam 20, 21)

  • Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. (Evangelium secundum Ioannem 1, 23)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina