Löydetty 98 Tulokset: Vestro
Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 8)
At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. (Evangelium secundum Lucam 11, 46)
Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. (Evangelium secundum Lucam 12, 32)
et capillus de capite vestro non peribit. (Evangelium secundum Lucam 21, 18)
Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. (Evangelium secundum Ioannem 8, 21)
Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. (Evangelium secundum Ioannem 8, 24)
Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus. (Epistula ad Romanos 6, 12)
Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro. (Epistula I ad Corinthios 6, 20)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. (Epistula ad Galatas 6, 18)
Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus. (Epistula ad Ephesios 4, 29)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen. (Epistula ad Philippenses 4, 23)
Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. (Epistula ad Colossenses 3, 8)