Löydetty 79 Tulokset: Veritate

  • Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet: in veritate educet judicium. (Liber Isaiae 42, 3)

  • Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis ; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia. (Liber Isaiae 48, 1)

  • Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto ; et dabo opus eorum in veritate, et fœdus perpetuum feriam eis. (Liber Isaiae 61, 8)

  • Et jurabis: Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia: et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. (Liber Ieremiae 4, 2)

  • Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus: in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc. (Liber Ieremiae 26, 15)

  • propheta qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, scietur propheta quem misit Dominus in veritate. (Liber Ieremiae 28, 9)

  • Et lætabor super eis, cum bene eis fecero: et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea. (Liber Ieremiae 32, 41)

  • Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem: quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra. (Prophetia Danielis 3, 28)

  • Et adducam eos, et habitabunt in medio Jerusalem: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, in veritate et in justitia. (Prophetia Zachariae 8, 8)

  • Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 16)

  • Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus? (Evangelium secundum Marcum 12, 14)

  • Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum. (Evangelium secundum Marcum 12, 32)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina